monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 2
MUSAE. Occisus est tyrannus; a quo putatis, nisi ab eo, qui patrem pulsare non poterat? Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. praecisas tyrannicidae manus arci prae(fi)gite. Non vindicem filium, propter quem ne a tyranno quidem impune vapulavi? Postquam occupavit arcem, secuti sunt illum homicidae, secuti venefici, secutus quisquis patrem pulsare poterat. Necesse fuit patrem caedere, tam hercules quam necesse fuit spoliare templa, virgines rapere. Aiebam: 'fili, fortius feri; tyrannus spectat. ' Si talis erat filius meus, qualem describitis, nescio, cui magis expedierit tyrannum vivere. O quantum istis debemus manibus, per quas iam nihil necesse est! Occidit tyrannum: sic huius iratae manus feriunt. Cum occideret tyrannum, aiebat: 'frater te ferit, pater ferit. ' Sic feriunt qui volunt. Tecum, fili inconsideratae pietatis, queror: validius patrem cecidisti quam iussit tyrannus. Iratus iacenti ipsas cadaveris manus in me ingessi.